monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 139
Qui enim maioribus oneribus peccatorum in operibus suis nondum sunt gravati, hos quamvis veluti invitos spiritui consentire oportet, quoniam anima maiorem potestatem adhuc habens, quia nondum in peccatis interempta est, corpus voluntati suae subiicit. Nam haec sunt certamina quae sunt inter corpus et animam; quia anima corpori vult dominari, quoniam ipsi contrarium est quod caro in concupiscentia sua habet quod peccatum est, et corpus dedignatur iustitiam quae in desiderio animae est quia ipsa vitam diligit.